Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de novissimis diebus
Epistula II ad Timotheum 3 : 1 – 5
1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:
Evangelium secundum Lucam 21 : 25 – 26
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:
26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:
Evangelium secundum Lucam 21 : 10 – 17
10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:
13 continget autem vobis in testimonium.
14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis:
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum:
Evangelium secundum Matthaeum 24 : 23 – 24
23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 2 – 3
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
3 cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
Evangelium secundum Matthaeum 24 : 42 – 44
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
Epistula I Ioannis 2 : 18
18 Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.
Evangelium secundum Matthaeum 24 : 29 – 30
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
Danielis 12 : 4
4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Epistula II Petri 3 : 4
4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
Evangelium secundum Matthaeum 24 : 14
14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
Epistula II Petri 3 : 3
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
Epistula II ad Timotheum 3 : 1
1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
Epistula II Petri 3 : 3 – 4
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
Evangelium secundum Lucam 16 : 19 – 31
19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:
24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Leave a Reply