Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de non est lux
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 14 – 16
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
15 neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 12
12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 16
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
Epistula I Petri 2 : 9
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
Evangelium secundum Lucam 8 : 16
16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 14
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
Actus Apostolorum 13 : 47
47 Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
Proverbiorum 6 : 23
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ ;
Epistula I Ioannis 1 : 5
5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.
Evangelium secundum Lucam 6 : 40
40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
Epistula ad Colossenses 3 : 17
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Epistula ad Ephesios 5 : 8
8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Leave a Reply