Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de nomina Jesu
Isaiae 9 : 6
6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Apocalypsis Ioannis 22 : 13
13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 58
58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
Apocalypsis Ioannis 1 : 8
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
Evangelium secundum Ioannem 1 : 1
1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 23
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Leave a Reply