Quid biblia dicit de Nomen – Omnes Bible versus de Nomen

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Nomen

Proverbiorum 22 : 1
1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona.

Ecclesiasticus 7 : 1
1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?

Isaiae 62 : 2
2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

Genesis 17 : 5
5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.

Genesis 17 : 15
15 Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

Genesis 32 : 28
28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?

Osee 1 : 4
4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.

Osee 1 : 6
6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.

Osee 1 : 9
9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.

Osee 2 : 1
1 Dicite fratribus vestris: Populus meus ; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *