Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Noe arca
Genesis 8 : 13 – 17
13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens:
16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Genesis 6 : 15
15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
Genesis 7 : 20
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Genesis 7 : 10
10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
Epistula ad Hebraeos 11 : 7
7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
Genesis 7 : 2 – 3
2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
Leviticus 11 : 4 – 19
4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum,
14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,
15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:
17 bubonem, et mergulum, et ibin,
18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
Genesis 6 : 19 – 20
19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
Leave a Reply