Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de nemo est perfectus
Epistula ad Romanos 3 : 23
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
Epistula ad Romanos 3 : 10
10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:
Epistula ad Colossenses 3 : 12 – 14
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:
Epistula Iacobi 1 : 19 – 20
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
Epistula ad Ephesios 4 : 32
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Epistula Iacobi 4 : 11 – 12
11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
Evangelium secundum Lucam 6 : 31
31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
Proverbiorum 26 : 12
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
Epistula ad Ephesios 4 : 26
26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
Epistula ad Galatas 6 : 7 – 8
7 Nolite errare: Deus non irridetur.
8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
Epistula ad Romanos 2 : 6 – 8
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
Isaiae 5 : 21
21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Epistula ad Philippenses 3 : 18 – 19
18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Epistula ad Philippenses 2 : 2 – 8
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Epistula ad Romanos 6 : 23
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Epistula ad Romanos 15 : 1 – 2
1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Epistula ad Colossenses 1 : 24
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:
Epistula ad Ephesios 2 : 10
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
Evangelium secundum Marcum 11 : 1 – 360
1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:
10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.
11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.
14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:
17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.
23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.
24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores:
28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.
31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare non credidistis ei?
32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
Leave a Reply