Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de negotium practices
Leviticus 25 : 14
14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
Proverbiorum 11 : 1
1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
Epistula I ad Timotheum 6 : 10
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
Epistula Iacobi 2 : 1 – 26
1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum:
4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?
5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?
26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Epistula ad Colossenses 3 : 17
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 37
37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
Epistula ad Colossenses 3 : 9 – 10
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:
Epistula II ad Thessalonicenses 3 : 10
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
Epistula I ad Corinthios 10 : 31
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
Proverbiorum 6 : 16 – 19
16 Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Leave a Reply