Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de natura
Psalmorum 145 : 5
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
Iob 12 : 7 – 10
7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terræ, et respondebit tibi ; et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
Ecclesiasticus 3 : 11
11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Isaiae 55 : 12
12 Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu.
Psalmorum 69 : 34
Epistula ad Romanos 8 : 19 – 22
19 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
Nehemiae 9 : 6
6 Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.
Psalmorum 102 : 25
Psalmorum 23 : 1 – 6
1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
5 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 28 – 30
28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?
Genesis 1 : 1
1 In principio creavit Deus cælum et terram.
Genesis 9 : 1
1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
Leave a Reply