Nation

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Nation

Isaiae 30 : 2
2 qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti !

Isaiae 14 : 27
27 Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam?

Ieremiae 5 : 29
29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?

Ieremiae 18 : 10
10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

Ieremiae 25 : 33
33 Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.

Ezechielis 2 : 5
5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum.

Ezechielis 39 : 24
24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

Danielis 7 : 12
12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

Danielis 9 : 16
16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

Osee 7 : 12
12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos ; cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.

Ioel 1 : 20
20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Amos 9 : 9
9 Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.

Sophoniae 3 : 6
6 Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.

Sophoniae 3 : 8
8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.

Psalmorum 9 : 17
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

Isaiae 60 : 12
12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.

Iudicum 21 : 4
4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:

II Paralipomenon 7 : 14
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

Ioel 2 : 12
12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

Esdrae 9 : 15
15 Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.

Nehemiae 1 : 11
11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc: ego enim eram pincerna regis.

Ieremiae 6 : 14
14 Et curabunt contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax.

Ieremiae 8 : 11
11 Et sanabunt contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax.

Ieremiae 8 : 21
21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.

Ieremiae 9 : 2
2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulterati sunt, cœtus prævaricatorum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *