Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Naphtali
Genesis 30 : 8
8 pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.
Genesis 35 : 25
25 Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali.
Genesis 49 : 21
21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
Genesis 46 : 24
24 Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
I Paralipomenon 7 : 13
13 Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
Numeri 1 : 43
43 quinquaginta tria millia quadringenti.
Numeri 26 : 50
50 Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
Numeri 2 : 31
31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
Numeri 10 : 27
27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
Deuteronomium 33 : 23
23 Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
Iosue 19 : 39
39 Hæc est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Iudicum 1 : 33
33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii.
Ezechielis 48 : 3
3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
Iudicum 4 : 6
6 Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
Iudicum 4 : 10
10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
Iudicum 5 : 18
18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.
Iudicum 6 : 35
35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
Iudicum 7 : 23
23 fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian.
Leave a Reply