Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Mysteria
Deuteronomium 29 : 29
29 Abscondita, Domino Deo nostro ; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.
Iob 15 : 8
8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
Psalmorum 25 : 14
Proverbiorum 3 : 32
32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
Amos 3 : 7
7 Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
Evangelium secundum Matthaeum 11 : 25
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
Evangelium secundum Matthaeum 13 : 11
11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
Evangelium secundum Matthaeum 13 : 35
35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.
Evangelium secundum Marcum 4 : 11
11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
Evangelium secundum Lucam 8 : 10
10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 12
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
Epistula ad Romanos 16 : 26
26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
Epistula I ad Corinthios 2 : 10
10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
Epistula II ad Corinthios 3 : 18
18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Epistula ad Ephesios 1 : 10
10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;
Epistula ad Ephesios 3 : 5
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
Epistula ad Ephesios 3 : 9
9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit:
Epistula ad Ephesios 3 : 19
19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Epistula ad Ephesios 6 : 19
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
Epistula ad Colossenses 1 : 27
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
Epistula ad Colossenses 2 : 2
2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
Epistula ad Colossenses 4 : 4
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
Epistula II ad Thessalonicenses 2 : 7
7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
Epistula I ad Timotheum 3 : 9
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
Epistula I ad Timotheum 3 : 16
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
Epistula ad Hebraeos 5 : 11
11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Epistula I Petri 1 : 12
12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
Apocalypsis Ioannis 10 : 7
7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
Leave a Reply