Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de mutuis
Proverbiorum 22 : 7
7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.
Psalmorum 37 : 21
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
Epistula ad Romanos 13 : 8
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Proverbiorum 22 : 26 – 27
26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis ;
27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
Epistula I ad Timotheum 5 : 8
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Proverbiorum 6 : 1 – 5
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam ;
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Leave a Reply