Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Musica
I Paralipomenon 15 : 22
22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcindendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
I Paralipomenon 25 : 8
8 Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
II Paralipomenon 23 : 13
13 Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ.
I Samuelis 16 : 16
16 Jubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
I Samuelis 16 : 23
23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
II Paralipomenon 29 : 28
28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
Nehemiae 12 : 42
42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum, et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
Nehemiae 12 : 42
42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum, et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
Habacuc 3 : 19
19 Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
Ezechielis 40 : 44
44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.
Apocalypsis Ioannis 5 : 9
9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:
Apocalypsis Ioannis 14 : 3
3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
Apocalypsis Ioannis 15 : 3
3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.
Genesis 4 : 21
21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo.
I Paralipomenon 23 : 5
5 Porro quatuor millia janitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
II Paralipomenon 7 : 6
6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis: et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
II Paralipomenon 29 : 26
26 Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
Amos 6 : 5
5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
I Regum 10 : 12
12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)
Leave a Reply