munus filiis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de munus filiis

Epistula ad Colossenses 3 : 20
20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.

Epistula ad Colossenses 3 : 21
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

Proverbiorum 22 : 6
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Epistula II ad Corinthios 12 : 14
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.

Epistula I ad Timotheum 5 : 8
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

Deuteronomium 11 : 19
19 Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.

Epistula II ad Corinthios 6 : 14 – 18
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

Epistula I Petri 3 : 7
7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.

Deuteronomium 32 : 46
46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:

Proverbiorum 13 : 24
24 Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.

Epistula ad Titum 2 : 4
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,

Epistula ad Ephesios 6 : 1 – 4
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Deuteronomium 5 : 16
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *