munda et immunda

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de munda et immunda

Leviticus 11 : 1 – 47
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:
3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum,
14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,
15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:
17 bubonem, et mergulum, et ibin,
18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

Epistula ad Romanos 14 : 1 – 23
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.
4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.
6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:
18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.

Deuteronomium 14 : 1 – 29
1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
3 Ne comedatis quæ immunda sunt.
4 Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
11 Omnes aves mundas comedite.
12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum:
14 et omne corvini generis,
15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:
16 herodium ac cygnum, et ibin,
17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.
19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
20 Omne quod mundum est, comedite.
21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:
26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *