mulieres pastores

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de mulieres pastores

Epistula I ad Timotheum 2 : 12
12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.

Actus Apostolorum 18 : 26
26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.

Epistula I ad Timotheum 2 : 11 – 12
11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.

Epistula ad Titum 2 : 3 – 5
3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.

Epistula ad Romanos 16 : 1
1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris:

Epistula I ad Corinthios 14 : 34 – 35
34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

Epistula ad Galatas 3 : 28
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *