movies

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de movies

Epistula ad Philippenses 4 : 8
8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

Epistula ad Titum 2 : 11 – 12
11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

Epistula ad Colossenses 3 : 5
5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 27 – 30
27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.
28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam.
30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

Epistula ad Galatas 5 : 19 – 21
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Proverbiorum 4 : 23
23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

Epistula I ad Corinthios 13 : 6
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:

Isaiae 33 : 14 – 16
14 Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
16 Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

Evangelium secundum Marcum 7 : 20 – 23
20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

Evangelium secundum Lucam 6 : 45
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 8
8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.

Epistula Iacobi 1 : 12 – 15
12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

Proverbiorum 17 : 4
4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

Ecclesiasticus 8 : 11
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.

Ecclesiasticus 11 : 7
7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 19
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.

Evangelium secundum Marcum 4 : 18 – 19
18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,
19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

Epistula Iacobi 1 : 27
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

Evangelium secundum Marcum 10 : 29 – 31
29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *