Mortuus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Mortuus

I Regum 17 : 23
23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.

II Regum 4 : 37
37 Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est.

II Regum 13 : 21
21 Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.

Evangelium secundum Lucam 7 : 15
15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.

Evangelium secundum Lucam 8 : 55
55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

Evangelium secundum Ioannem 11 : 44
44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.

Actus Apostolorum 9 : 40
40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit.

Actus Apostolorum 20 : 12
12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.

Epistula ad Hebraeos 11 : 35
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

Actus Apostolorum 9 : 37
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.

Evangelium secundum Matthaeum 26 : 12
12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

II Paralipomenon 16 : 14
14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.

II Paralipomenon 21 : 19
19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat majoribus ejus.

Ieremiae 34 : 5
5 sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *