Mons

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Mons

Psalmorum 97 : 5
5 Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;

Deuteronomium 4 : 11
11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.

Deuteronomium 5 : 23
23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis:

Iudicum 5 : 5
5 Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.

Isaiae 64 : 3
3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.

Michaeae 1 : 4
4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.

Nahum 1 : 5
5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.

Iob 9 : 5
5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.

Iob 14 : 18
18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo:

Iob 28 : 9
9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.

Ezechielis 38 : 20
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.

Exodus 3 : 12
12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

Deuteronomium 12 : 2
2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.

I Samuelis 10 : 5
5 Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.

I Regum 14 : 23
23 Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:

Ieremiae 3 : 6
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et formicata est ibi.

Osee 4 : 13
13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

Evangelium secundum Matthaeum 4 : 8
8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *