Quid biblia dicit de ministrare – Omnes Bible versus de ministrare

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de ministrare

Genesis 1 : 26
26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

Epistula Iacobi 1 : 22
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.

Evangelium secundum Matthaeum 6 : 24
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

Epistula I ad Corinthios 16 : 14
14 Omnia vestra in caritate fiant.

Evangelium secundum Lucam 14 : 12 – 14
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos:
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *