Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de ministerium salutis
Evangelium secundum Lucam 11 : 14 – 28
14 Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
16 Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.
19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
20 Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
27 Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Evangelium secundum Marcum 5 : 1 – 20
1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare:
4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:
5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
Epistula Iacobi 5 : 13 – 16
13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.
14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
Leave a Reply