Quid biblia dicit de Minister (2) – Omnes Bible versus de Minister (2)

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Minister (2)

Genesis 41 : 44
44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.

II Samuelis 20 : 26
26 Ira autem Jairites erat sacerdos David.

I Regum 4 : 5
5 Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:

I Paralipomenon 27 : 33
33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.

II Paralipomenon 19 : 11
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his, quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.

II Paralipomenon 28 : 7
7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.

Esther 3 : 1
1 Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes, quos habebat.

Esther 10 : 3
3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.

Danielis 2 : 48
48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *