Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de messis tempore
Evangelium secundum Lucam 10 : 2
2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
Evangelium secundum Ioannem 4 : 35
35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
Evangelium secundum Matthaeum 13 : 30
30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
Evangelium secundum Matthaeum 9 : 37
37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Epistula Iacobi 5 : 7
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Proverbiorum 3 : 9
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei ;
Evangelium secundum Matthaeum 13 : 37 – 43
37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.
41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Evangelium secundum Matthaeum 9 : 37 – 38
37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Psalmorum 100 : 1 – 5
1 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi, non adhæsit mihi
4 cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar, superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Epistula ad Galatas 6 : 9
9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
Evangelium secundum Lucam 8 : 11
11 Est autem hæc parabola: Semen est verbum Domini.
Apocalypsis Ioannis 14 : 14 – 16
14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
Ieremiae 8 : 20
20 Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus.
Leave a Reply