Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Memphis
Osee 9 : 6
6 Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.
Isaiae 19 : 13
13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
Ieremiae 2 : 16
16 Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.
Ieremiae 46 : 14
14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
Ieremiae 46 : 19
19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
Ezechielis 30 : 16
16 Et dabo ignem in Ægypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ quotidianæ.
Leave a Reply