melis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de melis

Exodus 25 : 5
5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:

Exodus 26 : 14
14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.

Exodus 35 : 7
7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

Exodus 35 : 23
23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

Exodus 36 : 19
19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

Exodus 39 : 34
34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

Numeri 4 : 6
6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.

Numeri 4 : 8
8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.

Numeri 4 : 12
12 Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

Numeri 4 : 14
14 ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.

Numeri 4 : 25
25 ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,

Ezechielis 16 : 10
10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *