Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de mel
Isaiae 7 : 15
15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Exodus 3 : 8
8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
Evangelium secundum Matthaeum 3 : 4
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
Proverbiorum 25 : 27
27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
II Samuelis 17 : 29
29 et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos ; dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
Proverbiorum 24 : 13
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
Psalmorum 81 : 16
Canticum Canticorum 4 : 11
11 Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Psalmorum 19 : 7 – 11
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
8 Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
I Samuelis 14 : 25
25 omneque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
Exodus 16 : 31
31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.
Ezechielis 27 : 17
17 Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo: balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
II Regum 18 : 32
32 donec veniam, et transferam vos in terram, quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis, et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
Leviticus 20 : 24
24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
Leviticus 2 : 11
11 Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
Deuteronomium 6 : 2 – 3
2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
Ezechielis 3 : 1 – 3
1 Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo:
3 et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
Proverbiorum 25 : 16
16 Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.
II Paralipomenon 31 : 5
5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei: mellis quoque, et omnium, quæ gignit humus, decimas obtulerunt.
Ezechielis 20 : 6
6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quæ est egregia inter omnes terras.
Leave a Reply