Quid biblia dicit de Medicum – Omnes Bible versus de Medicum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Medicum

II Paralipomenon 16 : 12
12 Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.

Evangelium secundum Matthaeum 9 : 12
12 At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

Evangelium secundum Marcum 5 : 26
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:

Evangelium secundum Lucam 8 : 43
43 Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:

Evangelium secundum Marcum 2 : 17
17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.

Evangelium secundum Lucam 4 : 23
23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

Epistula ad Colossenses 4 : 14
14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.

Iob 13 : 4
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Ieremiae 8 : 22
22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?

Evangelium secundum Lucam 5 : 31
31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *