Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Medicamentum
Proverbiorum 17 : 22
22 Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
Isaiae 1 : 6
6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isaiae 38 : 21
21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
Ieremiae 8 : 22
22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?
Ieremiae 30 : 13
13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
Ieremiae 46 : 11
11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi.
Ieremiae 51 : 9
9 Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
Ezechielis 47 : 12
12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
Evangelium secundum Lucam 10 : 34
34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
Leave a Reply