medes

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de medes

II Regum 17 : 6
6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuique eos in Hala, et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.

II Regum 18 : 11
11 et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala, et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:

Esdrae 6 : 2
2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius:

Esther 1 : 19
19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quæ melior est illa, accipiat.

Danielis 5 : 28
28 Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.

Danielis 5 : 31
31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.

Danielis 9 : 1
1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,

Danielis 11 : 1
1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *