matrimonium in caelo

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de matrimonium in caelo

Evangelium secundum Matthaeum 22 : 30
30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.

Evangelium secundum Lucam 20 : 34 – 36
34 Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
36 neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

Evangelium secundum Matthaeum 22 : 23 – 30
23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.

Epistula ad Romanos 7 : 2
2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.

Evangelium secundum Marcum 12 : 22 – 25
22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *