Quid biblia dicit de mater et filius – Omnes Bible versus de mater et filius

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de mater et filius

Evangelium secundum Ioannem 19 : 26 – 27
26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Evangelium secundum Lucam 11 : 27
27 Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.

Evangelium secundum Ioannem 19 : 25
25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.

Evangelium secundum Lucam 2 : 48 – 50
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.
49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse?
50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

Evangelium secundum Ioannem 17 : 1
1 Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:

Evangelium secundum Ioannem 16 : 21
21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

Evangelium secundum Lucam 2 : 19
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

Epistula Iacobi 1 : 17
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Evangelium secundum Ioannem 2 : 3 – 4
3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.
4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *