Quid biblia dicit de mater – Omnes Bible versus de mater

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de mater

Psalmorum 127 : 3
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.

Proverbiorum 29 : 15
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

Evangelium secundum Lucam 18 : 20
20 Mandata nosti: non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.

Epistula ad Ephesios 6 : 2
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:

Proverbiorum 10 : 1
1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

Proverbiorum 30 : 17
17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !

Evangelium secundum Lucam 1 : 43
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

Proverbiorum 22 : 6
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

Proverbiorum 30 : 11
11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;

Proverbiorum 20 : 20
20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,

Psalmorum 139 : 13 – 16
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo ; et habitabunt recti cum vultu tuo.

Evangelium secundum Marcum 7 : 10 – 12
10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

Proverbiorum 31 : 28 – 29
28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.

Isaiae 49 : 15
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

Epistula ad Ephesios 6 : 1 – 4
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

Proverbiorum 23 : 22 – 25
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit lætabitur in eo.
25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.

Proverbiorum 6 : 20
20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 37
37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

Evangelium secundum Ioannem 19 : 26 – 27
26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *