Quid biblia dicit de masculorum concubitoribus – Omnes Bible versus de masculorum concubitoribus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de masculorum concubitoribus

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 12
12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

Isaiae 56 : 3 – 5
3 Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
4 Quia hæc dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum,
5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

Epistula I ad Corinthios 6 : 9 – 10
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

Epistula ad Romanos 1 : 23 – 28
23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

Epistula ad Romanos 13 : 8 – 10
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
9 Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

II Samuelis 1 : 26
26 Doleo super te frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.

I Samuelis 18 : 1 – 4
1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul: anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
3 Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.
4 Nam expoliavit se Jonathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.

Epistula I ad Corinthios 7 : 7 – 9
7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.

Epistula ad Galatas 5 : 14
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

Evangelium secundum Matthaeum 19 : 11 – 12
11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

Epistula ad Galatas 3 : 28
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Epistula I ad Timotheum 4 : 1 – 16
1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
11 Præcipe hæc, et doce.
12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
16 Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

Evangelium secundum Matthaeum 22 : 39
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

Proverbiorum 17 : 15
15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

Evangelium secundum Marcum 7 : 20 – 23
20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

Leviticus 19 : 19
19 Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.

Evangelium secundum Ioannem 7 : 24
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

Epistula ad Romanos 1 : 32
32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *