Martyrium

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Martyrium

Psalmorum 44 : 22

Epistula ad Romanos 8 : 36
36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 22
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Evangelium secundum Marcum 13 : 12
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

Evangelium secundum Lucam 21 : 17
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum:

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 39
39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.

Evangelium secundum Matthaeum 16 : 25
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Evangelium secundum Matthaeum 23 : 35
35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.

Evangelium secundum Lucam 11 : 50
50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 9
9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

Evangelium secundum Lucam 9 : 24
24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

Evangelium secundum Ioannem 12 : 25
25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.

Epistula I ad Corinthios 13 : 3
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Apocalypsis Ioannis 6 : 11
11 Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.

Apocalypsis Ioannis 11 : 12
12 Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum.

Apocalypsis Ioannis 12 : 11
11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.

Apocalypsis Ioannis 16 : 6
6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.

Genesis 4 : 8
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

I Regum 18 : 4
4 Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.

I Regum 18 : 13
13 Numquid non indicatum est tibi domino meo, quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua?

II Paralipomenon 24 : 22
22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.

Evangelium secundum Marcum 6 : 28
28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *