Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Maria mater Jesu
Evangelium secundum Lucam 1 : 38
38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
Evangelium secundum Ioannem 19 : 25 – 27
25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Isaiae 7 : 14
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Apocalypsis Ioannis 12 : 5
5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
Actus Apostolorum 1 : 14
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
Evangelium secundum Marcum 3 : 31 – 35
31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
33 Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei?
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Genesis 3 : 15
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
Evangelium secundum Ioannem 2 : 1 – 11
1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.
4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
7 Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
Evangelium secundum Matthaeum 1 : 18 – 25
18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21 Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.
Evangelium secundum Lucam 1 : 39 – 45
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
Evangelium secundum Matthaeum 12 : 46
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.
Evangelium secundum Lucam 1 : 46 – 55
46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
Leave a Reply