Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Mare rubrum
Exodus 10 : 19
19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
Exodus 15 : 1
1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
Exodus 15 : 4
4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
Exodus 15 : 11
11 Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
Exodus 15 : 19
19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.
Numeri 33 : 8
8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
Deuteronomium 11 : 4
4 omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem:
Iosue 2 : 10
10 Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.
Iosue 4 : 23
23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis:
Iosue 24 : 7
7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:
Iudicum 11 : 16
16 sed quando de Ægypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
II Samuelis 22 : 16
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
Nehemiae 9 : 11
11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Psalmorum 66 : 6
6 Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes.
Psalmorum 78 : 13
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
Psalmorum 78 : 53
Psalmorum 106 : 11
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
Psalmorum 106 : 22
22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
Psalmorum 136 : 15
Isaiae 43 : 17
17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum ; simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
Actus Apostolorum 7 : 36
36 Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
Epistula I ad Corinthios 10 : 2
2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:
Epistula ad Hebraeos 11 : 29
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
Leave a Reply