Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de manus dei
Epistula I Petri 5 : 6
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
Esdrae 8 : 21 – 23
21 Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ.
22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitates: et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere.
Isaiae 49 : 14 – 16
14 Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.
Psalmorum 110 : 1
1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
Isaiae 41 : 13 – 14
13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas ; ego adjuvi te.
14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël ; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
Ezechielis 1 : 3
3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini.
Evangelium secundum Ioannem 10 : 29
29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
Epistula I Petri 3 : 22
22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Evangelium secundum Ioannem 1 : 3
3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
Isaiae 61 : 1 – 11
1 Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ;
2 ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro ; ut consolarer omnes lugentes,
3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
4 Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri, dicetur vobis: fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
7 Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.
8 Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis.
9 Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.
Leave a Reply