Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de manus
Isaiae 41 : 10
10 Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus ; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Psalmorum 134 : 2
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Isaiae 49 : 16
16 Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.
Actus Apostolorum 19 : 11
11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
Actus Apostolorum 11 : 21
21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
Proverbiorum 31 : 31
31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Evangelium secundum Lucam 24 : 50
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
Evangelium secundum Marcum 9 : 43
43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Evangelium secundum Marcum 10 : 16
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Evangelium secundum Matthaeum 15 : 2
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
Isaiae 59 : 1
1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat ; neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
Epistula I ad Timotheum 4 : 14
14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
Iob 17 : 9
9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Psalmorum 45 : 9
9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
Leviticus 9 : 22
22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
I Regum 18 : 46
46 et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel.
Evangelium secundum Marcum 7 : 2 – 5
2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
Evangelium secundum Lucam 4 : 40
40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Epistula Iacobi 5 : 13
13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 30
30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Leave a Reply