Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Manna
Exodus 16 : 35
35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
Numeri 11 : 10
10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est,
Deuteronomium 8 : 3
3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
Deuteronomium 8 : 16
16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
Iosue 5 : 12
12 Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.
Nehemiae 9 : 20
20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.
Psalmorum 78 : 24
Evangelium secundum Ioannem 6 : 31
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 49
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
Evangelium secundum Ioannem 6 : 58
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Exodus 16 : 33
33 Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
Epistula ad Hebraeos 9 : 4
4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
Evangelium secundum Ioannem 6 : 51
51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
Epistula I ad Corinthios 10 : 3
3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
Apocalypsis Ioannis 2 : 17
17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
Leave a Reply