manducare corpus meum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de manducare corpus meum

Evangelium secundum Ioannem 6 : 54
54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

Evangelium secundum Ioannem 6 : 55 – 59
55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus ;
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *