Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Manasses
Genesis 41 : 51
51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
Genesis 46 : 20
20 Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
Genesis 48 : 1
1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
Genesis 48 : 20
20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
Apocalypsis Ioannis 7 : 6
6 ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati:
Genesis 49 : 26
26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
Numeri 1 : 35
35 triginta duo millia ducenti.
Numeri 26 : 34
34 Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.
Numeri 2 : 18
18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
Numeri 2 : 20
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
Numeri 10 : 23
23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
Deuteronomium 33 : 17
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.
Leave a Reply