Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de malum in mundo
Epistula ad Ephesios 6 : 10 – 18
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
Epistula ad Romanos 5 : 12
12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Isaiae 55 : 8 – 9
8 Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 48
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Epistula ad Romanos 8 : 28
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Genesis 1 : 31
31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Leave a Reply