Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de maledictus
Deuteronomium 21 : 23
23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
Iosue 6 : 17
17 sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
Iosue 7 : 1
1 Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël.
I Paralipomenon 2 : 7
7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
Isaiae 65 : 20
20 Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
Epistula ad Galatas 1 : 8
8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Leave a Reply