Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de magna orantes
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 5 – 6
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Epistula I ad Corinthios 14 : 16
16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
Evangelium secundum Ioannem 15 : 7
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
Evangelium secundum Marcum 11 : 25
25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Epistula ad Romanos 8 : 26
26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Epistula I ad Corinthios 14 : 14
14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 5
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Epistula Iacobi 5 : 13
13 Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.
Evangelium secundum Marcum 1 : 35
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Evangelium secundum Marcum 11 : 22 – 25
22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.
23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.
24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
Epistula I Petri 3 : 15
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
Epistula I ad Corinthios 14 : 17
17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
Evangelium secundum Lucam 18 : 1
1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Leave a Reply