Quid biblia dicit de lux – Omnes Bible versus de lux

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de lux

Genesis 1 : 5
5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.

Isaiae 45 : 7
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.

Epistula II ad Corinthios 4 : 6
6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

Evangelium secundum Matthaeum 17 : 2
2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.

Actus Apostolorum 9 : 3
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.

I Regum 11 : 36
36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.

Psalmorum 27 : 1
1 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

Psalmorum 119 : 105

Proverbiorum 6 : 23
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ ;

Ecclesiasticus 2 : 13
13 Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.

Isaiae 8 : 20
20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

Isaiae 49 : 6
6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas ; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Isaiae 58 : 8
8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.

Isaiae 60 : 20
20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.

Evangelium secundum Matthaeum 4 : 16
16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 14
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,

Evangelium secundum Matthaeum 5 : 16
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

Evangelium secundum Lucam 2 : 32
32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.

Evangelium secundum Lucam 11 : 34
34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

Evangelium secundum Lucam 16 : 8
8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

Evangelium secundum Ioannem 1 : 5
5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

Evangelium secundum Ioannem 1 : 9
9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 21
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

Evangelium secundum Ioannem 5 : 35
35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

Evangelium secundum Ioannem 8 : 12
12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.

Evangelium secundum Ioannem 9 : 5
5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

Evangelium secundum Ioannem 12 : 36
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *