Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Lukewarmness
Ieremiae 9 : 3
3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.
Ezechielis 13 : 5
5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.
Ezechielis 16 : 30
30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis?
Osee 6 : 4
4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
Osee 10 : 2
2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
Aggaei 1 : 2
2 Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ.
Aggaei 1 : 11
11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.
Aggaei 2 : 16
16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
Evangelium secundum Matthaeum 26 : 41
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Apocalypsis Ioannis 2 : 4
4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
Apocalypsis Ioannis 3 : 2
2 Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
Iudicum 5 : 16
16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
Nehemiae 3 : 5
5 Et juxta eos ædificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
Nehemiae 13 : 11
11 et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
Apocalypsis Ioannis 2 : 16
16 Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Apocalypsis Ioannis 2 : 24
24 et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus:
Apocalypsis Ioannis 3 : 3
3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
Apocalypsis Ioannis 3 : 16
16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo:
Leave a Reply