Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de liberum esse
Psalmorum 118 : 5
5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas !
Epistula ad Galatas 5 : 13
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
Evangelium secundum Ioannem 8 : 31 – 36
31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33 Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35 Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
Epistula ad Romanos 6 : 18
18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
Epistula ad Ephesios 2 : 8 – 9
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Leave a Reply