lerusalem

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de lerusalem

Iosue 18 : 28
28 et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.

Iudicum 19 : 10
10 Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.

I Regum 8 : 1
1 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Jerusalem: ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion.

Zachariae 9 : 13
13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia: et ponam te quasi gladium fortium.

II Samuelis 5 : 7
7 Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David.

Isaiae 22 : 9
9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris,

Genesis 14 : 18
18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

Psalmorum 76 : 2
2 Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

Isaiae 29 : 1
1 Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt.

Psalmorum 46 : 4
4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.

Psalmorum 48 : 2
2 Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:

II Paralipomenon 25 : 28
28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

Lamentationes 2 : 15
15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?

Ieremiae 3 : 17
17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.

Danielis 9 : 16
16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

Danielis 9 : 20
20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:

Nehemiae 11 : 1
1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *