lenta iudiciis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de lenta iudiciis

Evangelium secundum Ioannem 5 : 30
30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

Psalmorum 119 : 105

Epistula II ad Timotheum 1 : 13
13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.

Proverbiorum 3 : 5 – 6
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

Epistula I Petri 4 : 8
8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.

Epistula II Petri 3 : 9
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.

Epistula I Ioannis 5 : 1 – 21
1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est.
12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.

Epistula ad Hebraeos 4 : 15
15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.

Epistula II ad Corinthios 4 : 16
16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.

Proverbiorum 16 : 1 – 33
1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.
18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
19 Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.
23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.
25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
32 Melior est patiens viro forti ; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

Epistula ad Galatas 5 : 25
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

Epistula I ad Timotheum 3 : 10
10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.

Epistula ad Galatas 6 : 7 – 9
7 Nolite errare: Deus non irridetur.
8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

Epistula ad Ephesios 5 : 18
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Epistula ad Galatas 5 : 22 – 23
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

Psalmorum 30 : 2
2 In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum ; in justitia tua libera me.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *