Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de lazarus
Evangelium secundum Ioannem 11 : 1 – 14
1 Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
7 deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.
8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
Epistula I ad Corinthios 15 : 52
52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
Epistula ad Romanos 6 : 23
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Leave a Reply